- DEPOSITIO
- DEPOSITIOinter ritus Vett. funebres. Nempe quamprimum exspirarat mortuus, conclamabatur a domesticis; deinde deponebatur humi. Artemid. Oneirocrit. l. 1. c. 14. Οἱ δ᾿ ἀποθνήςκοντες ἐχισμένοις ενειλοῦνται ῥάκε???ιν ὡς τὰ βρέφη καὶ χαμαὶ τίθενται. Exponere vocat Zeno Veron. de Contin. Tune non illa es, quae mariti corpus expositum lavasti lacrimis: osculis detersisti. Atque tum supra terram esse dicebatur defunctus, ut docet Servius. Ad quem morem respicit Lucan. l. 2. v. 21.------ ------Sic funere primoAttonitae tacuere domus quum corpora nondumConclamata iacent. ------- ------Nempe nondum secundâ vice conclamata, ut supra vidimus. Advolvebantur tamen sic deposito propinqui, et lacrimas ei dabant, ut ait Arnob. l. 5. seu ἐπεδάκρυ???αν κειμένῳ τῷ νεκρῷ, ut Philo Dissertat. de Iosepho: ac oscula Zenod. l. Postquam vero aliquot dies asservatus eslet, et componeretur ac pararetur iam pompa funeris, ultimum conclamabatur, ut suo loco dictum. Tandem cum igni imponeretur, deflebatur. Hinc Depositus, pro desparato. Ovid. Trist. l. 111. Eleg. 3. v. 152.Depositum nec me qui fleat, ullus erit.Et de Ponto l. 2. eleg. 2. v. 44.Iam prope depositus. ------vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 5. et hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.